monumenta.ch > Beda Venerabilis > 63 > sectio > 13 > 7 > sectio > 10 > sectio > sectio 15 > sectio 6 > sectio 15 > 27 > sectio > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 3, 27
N quoque littera pari ratione (nisi fallor) cum in medio verbo consonanti alteri fuerit subiecta, praecedentem syllabam sive natura seu positione semper longam habet, ut regna, calumnia. Cum vero in primordio verbi fuerit alii subiecta consonanti, ut Cneus, gnarus, profecto ultimam syllabam verbi prioris, si in brevem desierit vocalem, brevem hanc ut fuerat remanere permittit, neque ullam producendi habet potestatem, Prospero teste, qui ait:
Nec tamen hoc toto depellit corpore gnarus Naturam errantum dividere a vitiis.